Those popes who bear the name, "Pius," are the greatest guardians of the Church against heresy. This blog is a watchdog for modernism in the Church. In reality, outside this blog, the members of the board temper their criticisms and opinions with prudence and charity so as to help souls in their journey towards Christ. But sometimes, for the sake of their own sanity, the authors of this blog just need to blow off some steam. The result is Totus Pius.

07 April 2007

Ad Portas Inferi

Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

Dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit

Generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

Sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me

Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam

Vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

Isaiah 38:10-20

1 comment:

Papa Pius VII said...

Resurrexit sicut dixit! Alleluia!